monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 71, 3
Habes tecum prius in carne, nunc in spiritu sociam; de coniuge germanam, de femina virum, de subiecta parem: quae sub eodem iugo ad coelestia simul regna festinat. Cauta rei familiaris dispensatio, et ad calculos rediens, non cito deponitur. Ioseph cum tunica Aegyptiam effugere non potuit. Adolescens ille, qui opertus sindone sequebatur Iesum: quia tentus fuerat a ministris, terrenum abiiciens operimentum, nudus evasit. Elias igneo curru raptus ad coelum, meloten reliquit in terris. Elisaeus boves, et iuga prioris operis vertit in vota. Loquitur sapientissimus vir: Qui tangit picem, inquinabitur ab ea . QUAMDIU VERSAMUR in rebus saeculi, et anima nostra possessionum ac reddituum procuratione devincta est, de Deo libere cogitare non possumus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas lucis ad tenebras? Qui consensus Christi ad Belial? Quae pars fideli cum infideli? Non potestis, inquit Dominus, Deo servire et mamonae . Aurum deponere incipientium est, non perfectorum. Fecit hoc Thebanus Crates, fecit Antisthenes. SEIPSUM offere Deo, proprie Christianorum est et Apostolorum: qui duo cum vidua paupertatis suae in Gazophylacium aera mittentes, totum censum quem habuerunt, Domino tradiderunt, et merentur audire: Sedebitis super duodecim solia, iudicantes duodecim tribus Israel. .